monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 12
Hoc tibi, Fabiola , ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae 'sequuntur Agnum quocumque vadit' . Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur. Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est . Multae mansiones sunt apud Patrem . Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia . Cui plus dimittitur, plus amat .